라틴어 문장 검색

sensus enim et destituit et fallit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:8)
Illud etiam de consensu fallit homines, si acutius rem introspiciant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:9)
Sed longe maximum progressibus scientiarum, et novis pensis ac provinciis in iisdem suscipiendis, obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione impossibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:1)
hanc videlicet, quod nunquam fallant aut frustrentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:6)
Quinetiam nil magis philosophiae offecisse deprehendimus quam quod res, quae familiares sunt et frequenter occurrunt, contemplationem hominum non morentur et detineant, sed recipiantur obiter, neque earum causae quaeri soleant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 293:2)
Atque primo, exoptabit aliquis proculdubio sibi monstrari aliquid hujusmodi, quod opere non frustret neque experimento fallat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:4)
licet in insectis calor ob parvitatem corporis non deprehendatur ad tactum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 58:2)
Atque insuper aer illis ipsis verticibus montium deprehenditur minime frigidus, sed tenuis tantum et acer;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:7)
Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:2)
Cometarum (si et illos numerare inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:1)
sed quod in proximo est videtur esse lignum putre, quod splendet noctu neque tamen deprehenditur calidum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:2)
neque etiam corpus cicindelae aut muscae (quam vocant luciolam) calidum ad tactum deprehenditur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:4)
neque lignum putre, quod noctu splendet, deprehenditur ad tactum calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:3)
Nam infimus gradus (ut in insectis) vix ad tactum deprenditur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:2)
Si enim deprehendatur semel natura in variatione sua, ejusque ratio manifesta fuerit, expeditum erit eo deducere naturam per artem quo per casum aberraverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION