라틴어 문장 검색

Eaque spata fascia inuoluta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 4:1)
deinde loris suis ad brachium deligatur, uno loco paulum infra umeri caput, altero paulum supra cubitum, tertio citra manum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 4:2)
fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 6:2)
dextra uero cubitum cum umero attollere et os in suam sedem compellere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 6:5)
Tum fascia primum sub ala obuoluta caput eius debet conprehendere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 7:4)
Vinctus hac ratione umerus commodius continetur, si adductus ad latus sic quoque fascia deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 7:7)
Si cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit, radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 1:2)
In omnes uero quattuor partes excidere cubitus potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 1:3)
neque in cubito tantum sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum * longa testa iunguntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 2:3)
Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenis adiectis, satis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 3:3)
deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum est, et super id repente cubitus ad umerum inpellendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 3:4)
At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto cubito supra posita est, et tum ossa reponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 4:1)
In cubito enim celerius quam in ullo alio articulo, siue extra remansit siue intus reuertit, callus circumdatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 4:4)
siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et umero, tibiae et cubito, pedi et manui.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 1:2)
Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne, cum mediam plantam imumque eius uinciri necesse est, liber talus in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 23장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION