라틴어 문장 검색

Nisi vero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam concurrerunt, cum fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 3:4)
Et quod praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum securibus fixi, quorum unam partem quasi embolum navis aeneum finiebat, in quo erat scriptum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:2)
murem cum rana alligata fascemque betae accepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:27)
Sed neque Giton sub insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detrectator ministerii, posita frequentius sarcina male dicebat properantibus affirmabatque se aut proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:21)
tristior ille est, qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:23)
Dum illa carnis etiam paululum delibat . . . et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:1)
. . Nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:3)
Sed istum timeo sella qui prima sedens Iugum flagello temperat lento meum Et ora frenis continet spumantibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Musca et mula.7)
Sed cum fieret discessio, qui sellis consulum astiterant, in Cornuti sententiam ire coeperunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 22:1)
qua ex causa Romae quoque sella vehebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 15:3)
Verebamur ne nos dies ne vox ne latera deficerent, si tot crimina tot reos uno velut fasce complecteremur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 8:1)
An contemnitur qui imperium qui fasces habet, nisi humilis et sordidus, et qui se primus ipse contemnit?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 6:2)
Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis, missaque di faciant Auroram occurrat ad illam, bis senos fasces quae tibi prima dabit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 91)
signa quoque in sella nossem formata curuli et totum Numidae sculptile dentis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 99)
mente tamen, quae sola loco non exulat, utar, praetextam fasces aspiciamque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 914)

SEARCH

MENU NAVIGATION