라틴어 문장 검색

Fatebimur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:8)
Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:9)
Si enim uel pecunia uel honores ceteraque tale quid afferunt cui nihil bonorum abesse uideatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:3)
Fateor, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:21)
— Quidni fateare, cum eam cotidie ualentior aliquis eripiat inuito?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:22)
Non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:9)
— Consequens igitur est ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:21)
— In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur beatitudo nullo modo uestiganda est. — Fateor, inquam, et hoc nihil dici uerius potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:14)
quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:43)
— Quod uero quisque potest in eo ualidus, quod uero non potest in hoc imbecillis esse censendus est. — Fateor, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:11)
fateor, inquam, nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:2)
Id uero hactenus egimus ut quae indignissima tibi uidebatur malorum potestas eam nullam esse cognosceres, quosque impunitos querebare uideres numquam improbitatis suae carere suppliciis, licentiam quam cito finiri precabaris nec longam esse disceres infelicioremque fore si diuturnior, infelicissimam uero si esset aeterna;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 4:1)
Alios in cladem meritam praecipitauit indigne acta felicitas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:16)
Fateor, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:18)
Si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur euentum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION