라틴어 문장 검색

Calor autem articulorum prout in pedibus manibusue aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nerui contrahantur, aut si id membrum ex leui causa fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram cheragramue, uel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 6:2)
Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque uomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 10:1)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in uulua est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 10:2)
Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, uel distentio neruorum uel rigor timeri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 17:2)
Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his neruorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 27:3)
post magnos feruores corporis neruorum rigor aut distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:4)
ubi uigilia torsit, neruorum distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:6)
nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 7:2)
Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione neruorum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:2)
et neruorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 17:4)
si uero aut mens laesa est, aut neruorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 29:3)
Si uero in tenuiore intestino morbus est, uomitus, singultus, neruorum distentio, delirium mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 34:1)
Omnique resolutioni neruorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 40:2)
item uiscerum morbi, neruorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito uocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:4)
idque maxime fieri debet, ubi nerui resoluti sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION