라틴어 문장 검색

"in mare nemo hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi, fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV7)
nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas, nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro dira quod exemplum feritas produxerit aevo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV13)
quisnam hominum veniam dare quisve deorum ventribus abnueret dira atque inmania passis, et quibus illorum poterant ignoscere manes, quorum corporibus vescebantur?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV39)
qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi, hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus, parvula fictilibus solitum dare vela phaselis et brevibus pictae remis incumbere testae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV48)
cum interim - inmane dictu - hic interritus, ille trepidaret, tamquam manus regis arderet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 6:6)
Itaque inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat indomitum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 1:2)
Saguntini interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa denique in rabiem fide inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 6:1)
Sed nihil illi gentium feritas Insanorumque - nam sic vocantur - inmanitas montium profuere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 35:2)
itaque, uti frugum semina mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 4:1)
adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, dividat, centum hos priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, Hispaniam domuit, aureos, sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur, centum sequentes ferreos plane et cruentos et si quid immanius;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 19:1)
Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 2:1)
Sed illa inmania corpora quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 12:2)
Hos omnis inmanissimi facinoris satellites habuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 3:6)
Quae fuerit Alpinarum gentium feritas, facile est vel per mulieres ostendere, quae deficientibus telis infantes suos adflictos humi in ora militum adversa miserunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM NORICUM 2:1)
Quippe cum catenas morsibus temptarent, feritatem suam ipsi puniebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM THRACICUM 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION