라틴어 문장 검색

quod bellum non parva manus /nec carcere fracto ad gladiaturam tu Spartace vincte parasti, sed Scythicae vaga turba plagae, feritatis abundans, dira, rapax, vehemens, ipsis quoque gentibus illic barbara barbaricis, cuius dux Hormidac atque civis erat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 103)
"Scythicam feritatem non vires, sed vota tenent, spoliisque potitus immensis robur luxu iam perdidit omne quo valuit dum pauper erat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 136)
obsequium gens una negat, quae nuper ab Histro rettulit indomitum solito truculentior agmen quod dominis per bella caret, populoque superbo Tuldila plectendas in proelia suggerit iras.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 200)
"qui proxima quaeque discursu, flammis, ferro, feritate, rapinis delebant, pacis fallentes nomen inane."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 101)
cuius nec feritas subacta tunc est, caesis milibus ante cum ducentis in vallis Scythicae coactus artum orbatae ad Tomyris veniret utrem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem9)
similis favor resultat Rhodanitidas per urbes, (115)imitabiturque Gallos feritas Hibericorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:35)
Inde per obliquas erepit porticus arces, urbis opus, longoque domat saxa aspera dorso, qua prius obscuro permixti pulvere soles et feritas inamoena viae, nunc ire voluptas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis16)
coquitur pars umida terrae protectura hiemes atque exclusura pruinas, indomitusque silex curva fornace liquescit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis54)
non tibi certassent iuvenilia fingere corda Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni quique tubas acres lituosque audire volentem Aeciden alio frangebat carmine Chiron.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum64)
tanta mihi feritas, tanta est insania luctus, hoc quoque cum nitor ter dena luce peracta adclinis tumulo et planctus in carmina verto discordesque modos et singultantia verba molior:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum14)
haud secus indomitos praeceps discordia fratres asperat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권41)
"tua iussa verenda tuosque dilexi monitus, nunc qua feritate dolentis despiciam questus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권294)
At pedes et toto despectans vertice bellum quattuor indomitis Capaneus erepta iuvencis terga superque rigens iniectu molis aenae versat onus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권66)
"hoc mihi saevum Argos et indomitae bellum ciet ira novercae, usque adeone parum cineri data mater iniquo natalesque rogi quaeque ipse micantia sensi fulgura?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권304)
"nos ferrum immite facesque, illis nuda odia, et feritas iam non eget armis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권11)

SEARCH

MENU NAVIGATION