라틴어 문장 검색

- haec taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt patres:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 453:1)
nec Hannibal detractavit certamen, multis verbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 191:2)
his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cotidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 193:1)
tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, voltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 399:1)
sed animos ei faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho, Syriae rege, divisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte audita Ptolomaei regis ambo imminebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 148:1)
Achaeos enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in verbis non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in acie apparere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 573:1)
ob ferociam maius victoribus gaudium traditus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 300:2)
tum fracta Phaeneae ferocia Aetolisque aliis est, et tandem cuius condicionis essent senserunt, et Phaeneas se quidem et qui adsint Aetolorum scire facienda esse quae imperentur dixit, sed ad decernenda ea concilio Aetolorum opus esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 331:3)
consul, qua ferocia animi usus erat in Liguribus, eandem ad non parendum senatui habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 87:1)
et exasperavit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 148:3)
per eos dies' consilium habenti regi de summa rerum cum iam consedisset ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum consilium dare ut secunda fortuna in condicionem honestae pacis uteretur potius quam spe vana evectus in casum se daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 678:1)
sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 39:1)
pro his enim qui graue quid acerbumque perpessi sunt miserationem iudicum excitare conantur, cum magis admittentibus iustior miseratio debeatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION