라틴어 문장 검색

Habebat etiam in minimo digito sinistrae manus anulum grandem subauratum, extremo vero articulo digiti sequentis minorem, ut mihi videbatur, totum aureum, sed plane ferreis veluti stellis ferruminatum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 32:3)
illae viscatis illigatae viminibus deferebantur ad manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:10)
Quem tu nisi cognoscere concupiscis, saxeus ferreusque es.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 7:2)
erat enim contra maiestatem senatus, si ferreis praetorius uteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 4:2)
Ferrea cum vestris bella valete modis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 121)
Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis, Roboribus duris ianua fulta riget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 623)
At nunc sustinui raptis a fronte capillis Ferreus ingenuas ungue notare genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 737)
capiti, ferrea, parce tuo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1419)
Ferreus est nimiumque suo favet ille dolori, Cui petitur victa palma cruenta rea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 510)
Ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat Speremus pariter, pariter metuamus amantes, Et faciat voto rara repulsa locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 194)
Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa, Aerati postes, ferrea turris erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 823)
ferreus adsiduo consumitur anulus usu, interit adsidua vomer aduncus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:321)
Primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo vinxit, ut aequali spatio distantibus illis altera pars staret, pars altera duceret orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:5)
Saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim cum laceras aries ballistave concutit arces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 58:2)
Quo ferrea resto?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION