라틴어 문장 검색

"Animo meo carissime, qui mecum tot aerumnas exanclasti, conscius et arbiter quae nocte gesta sunt, quem solum in meo reatu testem innocentiae citare possum, tu mihi ad inferos festinanti subministra telum salutare"
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:5)
"Ubi es tu, qui alta nocte immodice festinabas, et nunc stertis involutus?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:2)
"sed primo diluculo remedium festinabitur tibi."
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:9)
Rebar enim iam me prorsus exanimatum ac debilem mereri causariam missionem, certe latrones partim impatientia morae, partim studio festinatae fugae, dorsi mei sarcinam duobus ceteris iumentis distributuros, meque in altioris vindictae vicem lupis et vulturiis praedam relicturos.
(아풀레이우스, 변신, 4권 4:3)
"festino felices istas nuptias obire, festino generosum illum maritum meum videre."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:57)
"Iam mutuis amplexibus et festinantibus saviis sese perfruuntur, et illae sedatae lacrimae postliminio redeunt prolectante gaudio."
(아풀레이우스, 변신, 5권58)
"Sed iam pestes illae taeterrimaeque furiae anhelantes vipereum virus et festinantes impii celeritate navigabant."
(아풀레이우스, 변신, 5권97)
"Festinat, differt;"
(아풀레이우스, 변신, 5권162)
"Nec setius et ipsa fallacie germanitatis inducta, et in sororis sceleratas nuptias aemula, festinavit ad scopulum inque simile mortis exitium cecidit."
(아풀레이우스, 변신, 5권217)
"Sed cedo istam urnulam, et protinus arreptam complexamque festinat libratisque pinnarum nutantium molibus inter genas saevientium dentium et trisulca vibramina draconum remigium dextra laevaque porrigens volentes aquas et ut abiret innoxius permittentes excipit, commentus ob iussum Veneris patere eique se praeministrare, quare paulo facilior adeundi fuit copia."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:116)
"Et repetita atque adorata candida ista luce, quanquam festinans obsequium terminare, mentem capitur temeraria curiositate, et Ecce inquit Inepta ego divinae fori mositatis gerula, quae nec tantillum quidem indidem mihi delibo, vel sic illi amatori meo formoso placitura, et cum dicto reserat pyxidem:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:157)
prandioque raptim tuburcinato, me et equum meum vectores rerum illarum futuros fustibus exinde fundentes producunt in viam, multisque clivis et anfractibus fatigatos prope ipsam vesperam perducunt ad quampiam speluncam, unde multis onustos rebus rursum, ne breviculo quidem tempore refectos ociter reducunt, tantaque trepidatione festinabant, ut me plagis multis obtundentes propellentesque super lapidem propter viam positum deicerent:
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:5)
"Cur festinas ad Orcum?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 7:5)
"Quorsum istam festinanti vestigio lucubratis viam nec noctis intempestae Manes Larvasque formidatis?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:2)
"Sed officiis inferialibus statim exactis puella protinus festinat ad maritum suum demeare, cunctasque prorsus pertemptat vias, certe illam lenem otiosamque nec telis ullis indigentem sed placidae quieti consimilem:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION