라틴어 문장 검색

Quorum petitioni festinus obtemperat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.4)
Et ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti diuinitus gratiam, sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conuersione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia euerte, subditorum mores ex magna uitae munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:4)
et repente inter calefaciendum recordans uerbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit, postulans, ut sibi placatus esset, quia numquam, inquit, deinceps aliquid loquar de hoc aut iudicabo, quid uel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:11)
utinam strepitantibus aduolet alis flauaque coniugio uincula portet Amor, uincula quae maneant semper dum tarda senectus inducat rugas inficiatque comas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 213)
tum ad equites dictator advolat obtestans ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 219:1)
Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 256:2)
instruenti exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 609:1)
Vox mi ad aures advolavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1177)
remigio veloque quantum poteris festina et fuge:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 34)
Nescio quoia vox ad aures mi advolavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 220)
Cuia ad auris vox mi advolavit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 34)
vel a verbo derivatum, ut ab eo quod est 'festino' 'festinus' dicatur, ut hic 'festina', quomodo superius 'funera':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4862)

SEARCH

MENU NAVIGATION