라틴어 문장 검색

Colligere incertos et in ordine ponere crines Docta neque ancillas inter habenda Nape, Inque ministeriis furtivae cognita noctis Utilis et dandis ingeniosa notis Saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam, Saepe laboranti fida reperta mihi - Accipe et ad dominam peraratas mane tabellas Perfer et obstantes sedula pelle moras!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 111)
'Veneri fidas sibi Naso ministras Dedicat, at nuper vile fuistis acer.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1117)
Adde, quod ornandis illa est operata capillis Et tibi perdocta est grata ministra manu - Scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 716)
proxima consiliis dominae sit ut illa, videto, neve parum tacitis conscia fida iocis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:237)
quos credis fidos, effuge, tutus eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:559)
tum dea 'quas' inquit 'fidas tibi credis ituro, perdiderint undae nomina quanta, vides?'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:107)
durius est igitur nostrum, fidissima coniunx, illo, quod subiit Aesone natus, opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 424)
ad vatem vates orantia brachia tendo, terra sit exiliis ut tua fida meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 928)
tempora sacrata mea sunt velata corona, publicus invito quam favor inposuit, quam grata est igitur Latonae Delia tellus, erranti tutum quae dedit una locum, tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis tempus ad hoc nobis hospita fida manet, di modo fecissent, placidae spem posset habere pacis, et a gelido longius axe foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1427)
passis sedet illa capillis, ut solet ad nati mater itura rogum, grandaevumque patrem fido cum coniuge castris evocat, et posita venit uterque mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권530)
"assidet inde Iovi, Iovis est fidissima custos et praestat sine vi sceptra tenenda Iovi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권24)
servat uterque domum, domino quoque fidus uterque:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권73)
hospita Carmentis fidos intrasse penates diceris et longam deposuisse famem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권342)
Denique ab antiquo divi veteresque novique In nostrum cuncti tempus , adeste , chao, Carmina dum capiti male fido dira canuntur Et peragunt partes ira dolorque suas .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:7)
Byblidos et Canaces , si cui facis , ardeat igne , Nec nisi per crimen sit tibi fida soror.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION