라틴어 문장 검색

Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertitur, si suffusioni color caeruleus est, aut auro similis, si labat, et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 40:6)
resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 4:3)
In rotundo nihil interesse, ex ipsa figura patet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 13:1)
idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi, vel aspritudo aliquid eo contulit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 14:3)
quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 1:2)
Idque sine medulla durum, magisque in posteriorem partem projectum, teretem ibi figuram repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 27:3)
si manu facienda est, ea fere commodissima est, quae duabus transversis lineis litterae X figuram accipit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 9:2)
venit et extremis legio praetenta Britannis, quae Scotto dat frena truci ferroque notatas perlegit exanimes Picto moriente figuras;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:155)
Veneris sortita figuram egregiumque decus invidiam meruit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sepulchrum speciosae5)
mutata melior procede figura."
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix20)
Christe potens rerum, redeuntis conditor aevi, vox summi sensusque dei, quem fudit ab alta mente pater tantique dedit consortia regni, impia tu nostrae domuisti crimina vitae passus corporea numen vestire figura adfarique palam populos hominemque fateri;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore1)
informis glacies, saxum rude, nulla figurae gratia, sed raras inter habetur opes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIX)3)
multa remorantur iaspide cultus et variis spirat Nereia baca figuris.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:353)
ecce procul ternis Hecate variata figuris exoritur, levisque simul procedit Iacchus crinali florens hedera, quem Parthica velat tigris et auratos in nodum colligit ungues:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:7)
nulli sic consona telae fila nec in tantum veri duxere figuras.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION