라틴어 문장 검색

Trichonem equitem Romanum memoria nostra, quia filium suum flagellis occiderat, populus graphiis in foro confodit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 90:1)
clementia iam vocatur, ad occidendum amicum cum carnifex inter homines eligitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 141:7)
at illorum carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 5:3)
vidit Aegyptium carnificem et sacrosanctum victoribus corpus satelliti praestitit, etiam si incolumis fuisset, paenitentiam salutis acturus :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 119:7)
Sic in- venies servum qui flagellis quam colaphis caedi malit et qui mortem ac verbera tolerabiliora credat quam contumeliosa verba.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 19:5)
Perierat alter filius, si carnifici conviva non placuisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 184:7)
Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum, aut scissa gaudens vadit Discordia palla, aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 197:2)
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Non consolabimur tam triste ergastulum, non adhortabimur ferre imperia carnificum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:7)
Papinium, cui pater erat consularis, Betilienum Bassum quaestorem suum, procuratoris sui filium, aliosque et senatores et equites Romanos uno die flagellis cecidit, torsit, non quaestionis sed animi causa;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 112:3)
Ceciderat flagellis senatores;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 115:3)
" Quid est quare ego servi mei clarius responsum et contumaciorem voltum et non per- venientem usque ad me murmurationem flagellis et compedibus expiem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 148:1)
Quid flagella media cena petis, quod servi loquuntur, quod non eodem loco turba contionis est, silentium soli- tudinis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 202:6)
Ipsi illos patres adhortantur, ut ictus flagellorum fortiter perferant, et laceros ac semianimes rogant, perseverent vulnera praebere vulne- ribus.
(세네카, De Providentia, book 1 47:3)
In qua civitate erat Areos pagos, religiosissimum iudicium, in qua senatus populus- que senatu similis, coibat cotidie carnificum triste collegium et infelix curia tyrannis angustabatur !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION