라틴어 문장 검색

erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam6)
sic Venus horrificum belli compescere regem et vultum mollire solet, cum sanguine praeceps aestuat et strictis mucronibus asperat iras.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete25)
victus ratione salutis ambitus et pulsus iacuit formidine livor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae103)
praeceps illa manus fluvios superabat Hiberos aurea dona vomens (sic vix tellure revulsa sollicitis fodiens miratur collibus aurum), quantum stagna Tagi rudibus stillantia venis effluxere decus, quo pretiosa metalli Hermi ripa micat, quantas per Lydia culta despumat rutilas dives Pactolus harenas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:23)
hic nova moliri praeceps, hic quaerere tuta providus;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:36)
iram sanguinei regio sub pectore cordis protegit imbutam flammis avidamque nocendi praecipitemque sui.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:135)
praeceps aries protectaque portas testudo feriat;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:186)
nobilitant veteres Germanica foedera Drusos, Marte sed ancipiti, sed multis cladibus empta — quis victum meminit sola formidine Rhenum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:279)
te nascente ferox toto Germania Rheno intremuit movitque suas formidine silvas Caucasus et positis numen confessa pharetris ignavas Meroë traxit de crine sagittas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:7)
ast ubi paulatim praeceps audacia crevit cordaque languentem dedidicere metum, iam vagus inrumpit pelagus caelumque secutus Aegaeas hiemes Ioniumque domat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:4)
iam matura toro plenis adoleverat annis virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:59)
praecipitat pigrum formido Booten, horruit Orion.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:97)
cunctaque praecipiti stipantur saecula cursu insignem visura nurum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:172)
non rota suspensum praeceps Ixiona torquet;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:187)
tu quoque securis pulsa formidine Delphis floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION