라틴어 문장 검색

Quis utique prior, Esdras, an Plato?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 5:1)
An non mortuorum haec regio, ubi umbra mortis, ubi porta mortis, ubi corpus est mortis?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 5:1)
An metuis ne angustior domus et brevis convivii locus te comprimat?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:29)
An nescis quam grave sit in oratione contrahere peccatum, ubi speras remedium?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:6)
Et si crudiores sunt passiones tuae nuper fortasse de Aegypto egredientes, operito eas, et lento calore excoque;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:30)
Nunc consideremus quae sit vis primitiarum, et utrum tempore aestimentur primitiae, an sanctitate, hoc est, utrum omnia primogenita sanctificationem habeant primitiarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:1)
Et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Jacob quasi inhabilem sibi donavit infirmo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:19)
An quia parentes tui accusatores esse non possunt?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:5)
An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:6)
Sed fortasse quia munda et immunda induci in arcam praecipi cernis animantia, jure movere possit quia dixi honestis disceptationibus indecoras non esse miscendas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:1)
Sed fortasse referatur, quid quod etiam lex quadraginta diebus lata est (Exod.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:4)
Primo omnium secundum litteram, quia potuit intelligere utrum siccum, an humidum folium esset allatum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:3)
Sed utrum illud folium ante diluvium fuerit exortum, an tempore diluvii, contuendum est tibi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:5)
hoc autem quod non admonitus est fecerit, fortasse requiratur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:4)
An oleribus magis quam cornibus vescendum Dominus praeceperit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION