라틴어 문장 검색

Scorpio genus tormenti, quem onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra illisus est, visus tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi, cedentes e medio, abire temptarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 12:2)
Nec quemquam furentium cruoris horrenda species ad serum usque diem ab alacritate faciendi fortiter avertebat, hoc incitante, quod etiam defensorum plurimos cadere diversis ictibus videntes eminus laetabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 14:1)
Gothi, Hunnorum Alanorumque copiis auro sibi adiunctis, frustra Constantinopolim tentant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장1)
Hic igitur Constantinus, natus Helena matre vilissima in oppido Naisso atque eductus, quod oppidum postea magnifice ornavit, litteris minus instructus, obses apud Diocletianum et Galerium, sub eisdem fortiter in Asia militavit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 2장 1:1)
Quibus frustra remissis, iterum reparato bello, in campo Mardiense ab utroque concurritur et post dubium ac diuturnum proelium Licini partibus inclinatis profuit noctis auxilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 5:4)
reliqui in castro qui dicitur Bari se fortiter munierunt, ubi domnus imperator per quinque annos eos cum Franci et Langobardi et ceteris nacionum suorum fidelium possidens, simul etiam cum sua coniuge Angelberga nomine et multi eorum similiter.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1315)
et fortiter pugnantes et multos Saxones interimentes victores extiterunt Franci.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 82:11)
Quibus cum nostri fortiter restitissent, omissa castelli obpugnatione discesserunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 245:6)
Sed Christiani adversus eos fortiter dimicando in omnibus extitere superiores.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:8)
erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae censura metiris, si uirum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare;
(아풀레이우스, 변명 18:2)
tu frustra postulasti, ut seruos exhiberem:
(아풀레이우스, 변명 43:19)
frustra igitur an factum sit anquiritur, quod nullam malam causam habuit ut fieret.
(아풀레이우스, 변명 46:19)
Vlixes fumum terra sua emergentem compluribus annis e litore prospectans frustra captauit:
(아풀레이우스, 변명 55:6)
Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum.
(아풀레이우스, 변명 58:1)
"Qui tam fortiter fores verberasti, sub qua specie mutuari cupis?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION