라틴어 문장 검색

ut sceptrum hoc" (dextra sceptrum nam forte gerebat "numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras, cum semel in silvis imo de stirpe recisum matre caret posuitque comas et bracchia ferro, olim arbos, nunc artificis manus aere decoro inclusit patribusque dedit gesture Latinis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 10:8)
TityrusHic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem fronde super viridi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS51)
nunc viridis etiam occultant spineta lacertos, Thestylis et rapido fessis messoribus aestu alia serpyllumque herbas contundit olentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.8)
in medio duo signa, Conon, et - quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON27)
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON37)
hic ubi densas agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS50)
nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.29)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
saepe levem paleam et frondes volitare caducas aut summa nantis in aqua colludere plumas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:5)
namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:2)
pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:3)
nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:5)
nec longum tempus, et ingens exsilit ad caelum ramis felicibus arbos miraturque novas frondes et non sua poma.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 5:5)
Quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:8)
nam saepe incautis pastoribus excidit ignis, qui furtim pingui primum sub cortice tectus robora conprendit frondesque elapsus in altas ingentem caelo sonitum dedit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION