라틴어 문장 검색

vel si sunt aliqua, opposito vanescunt irrita Christo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2172)
nil mirum nec in orbe novum, didicere priores perpessi plerumque famem, si tabidus aër siccavit tenues ardenti sidere nubes nec vernas infudit aquas creberrimus imber fruge nova et viridi, si messis adulta priusquam conceptas tenero solidaret lacte medullas, adflatum calido sucum contraxit ab euro ieiunosque tulit calamos atque inrita vota agricolae sterilis stipularum silva fefellit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2334)
dum thalamis habilis tumuit vigor, inrita nullus fecundavit amor materno viscera partu;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2373)
at Christiani nominis hostem coquebant inrita fellis venena et lividum cor efferata exusserant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.111)
aut ferrum in ore nil agens et inritum versasse frustra seu retunsis tactibus aut arte quadam vulnus inlatum breve, quod sauciata parte linguam laederet nervos nec omnes usquequaque abscideret.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1409)
scilicet indomitos postquam stomachando lacertos barbara bellatrix inpenderat et iaculorum nube supervacuam lassaverat inrita dextram, cum ventosa levi cecidissent tela volatu, iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent, vertitur ad capulum manus inproba et ense corusco conisa in plagam dextra sublimis ab aure erigitur, mediumque ferit librata cerebrum, aerea sed cocto cassis formata metallo tinnitum percussa refert aciemque retundit dura resultantem, frangit quoque vena rebellis inlisum chalybem, dum 1 cedere)nescia cassos excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 134)
quod modo erat ratum, irritum est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7122)
Evado ad summi fastigia culminis, unde tela manu miseri iactabant inrita Teucri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 19:2)
Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem, aut montana sedet circum castella sub armis, nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat arte locum, et variis adsultibus inritus urguet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:9)
sed aurae omnia discerpunt et nubibus inrita donant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:40)
nunc sera querelis haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:22)
Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:14)
partim galea clipeoque resultant inrita, deflexit partim stringentia corpus alma Venus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:11)
Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:6)
te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.11)

SEARCH

MENU NAVIGATION