라틴어 문장 검색

quod cum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu haud aliter quam cum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere caelo lapides.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 326:1)
ibi cum velut saeptos montium altitudo teneret Gallos circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit quod allatum est advenas quaerentes agrum ab Saluum gente oppugnari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 387:1)
dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 257:1)
ipse Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto qui unus superfuerat quo altius ab aqua exstaret vectus, vigiliis tamen et nocturno umore palustrique caelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 32:1)
nam Romani diu circumsedendo Syracusas caelo aquisque adsuerant magis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 399:2)
neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 663:1)
statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et Soli et Lunae aedificia sub divo hypaethraque constituentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장22)
item reliquis regionibus ad eundem modum temperari, quemadmodum caelum est ad inclinationem mundi conlocatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장7)
et ad summam ita est gubernandum, ut, ex quibuscumque partibus caelum prospici poterit, per eas fenestrarum loca relinquantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장39)
Ori fulgor adest, qui facto fulgure nostrum Verberat intuitum, dum uisus fulgur adultum Deuitans, oculi tunicas exire ueretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:3)
tonitrua et fulgura paulo infirmius expauescebat, ut semper et ubique pellem uituli marini circumferret pro remedio atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut praediximus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 90장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION