라틴어 문장 검색

numquam tanta fuit species nec par decus ulli militiae, cum dispositis bifida agmina longe duceret ordinibus peditum psallente caterva, ast alia de parte equitum resonantibus hymnis, non aliter cecinit respectans victor hiantem Istrahel rabiem ponti post terga minacis, cum iam progrediens calcaret litora sicco ulteriora pede, stridensque per extima calcis mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo, ac refluente sinu iam redderet unda natatum piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1182)
Sed ecca ipsa egreditur nostri fundi calamitas;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 147)
Nunquam tam mane egredior, neque tam vesperi Domum revertor, quin te in fundo conspicer Fodere, aut arare, aut aliquid ferre.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 112)
Proximam esse huic fundo ad dextram?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 427)
stridunt silvae, saevitque tridenti spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:8)
interdum scopulos avolsaque viscera montis erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:4)
At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est, iam senior madidaque fluens in veste Menoetes summa petit scopuli siccaque in rupe resedit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:19)
Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:3)
fluctus uti primo coepit cum albescere vento, paulatim sese tollit mare et altius undas erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:7)
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis obiecit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:18)
Nec minus et miseri diversa in parte Latini innumeras struxere pyras, et corpora partim multa virum terrae infodiunt avectaque partim finitimos tollunt in agros urbique remittunt, cetera confusaeque ingentem caedis acervum nec numero nec honore cremant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:1)
Aut quot humi morientia corpora fundis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:2)
his animadversis terram multo ante memento excoquere et magnos scrobibus concidere montis, ante supinatas aquiloni ostendere glaebas, quam laetum infodias vitis genus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:1)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis unguibus infodiunt fruges montisque per altos contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION