라틴어 문장 검색

si autem vellent declarare in eo officium suum, laudaturum me, si qui suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo, non permissurum, si infinito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 3:6)
sin minus forte valuissent, officio tamen esse functum viri benevolentissimi atque amicissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 9:2)
Maculam officio functum esse gaudeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 19 1:1)
nemo parum diu vixit, qui virtutis perfectae perfecto functus est munere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:3)
Et quem ad modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad suum munus fungendum, et reliquae partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri, sic conturbatus animus non est aptus ad exequendum munus suum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:8)
neque enim, qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui inbecillitatem generis humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum vel maxime sapientiae fungitur munere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 34:3)
in eo quidem libro, qui continet omnem disciplinam tuam, - fungar enim iam interpretis munere, ne quis me putet fingere - dicis haec:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 41:3)
Chrysippus autem caput esse censet in consolando detrahere illam opinionem maerentis, qua se officio fungi putet iusto atque debito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:5)
In fine sententiae adiecit, quod ego et Tacitus iniuncta advocatione diligenter et fortiter functi essemus, arbitrari senatum ita nos fecisse ut dignum mandatis partibus fuerit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 19:2)
In summa computabam, si munere hoc iam tertio fungerer, faciliorem mihi excusationem fore, si quis incidisset, quem non deberem accusare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 8:1)
Fungar indicis partibus, atque etiam quo sint ordine scripti notum tibi faciam;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 2:1)
deflectemus in Tuscos, non ut agros remque familiarem oculis subiciamus - id enim postponi potest -, sed ut fungamur necessario officio.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 3:2)
Nam in hoc quoque functus est optimi civis officio, quod fecunditate uxoris large frui voluit, eo saeculo quo plerisque etiam singulos filios orbitatis praemia graves faciunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 3:2)
Accedit huc dignitas hominis atque hic ipse cui destinatus est honor, cuius nobis hoc maior agenda reverentia est, quod iam illo functi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 3:1)
Haec ego scribere publice supersedi, primum quod memineram pro necessitudine amicitiae nostrae, pro facultate prudentiae tuae et debere te et posse perinde meis ac tuis partibus fungi;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION