라틴어 문장 검색

Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장55)
et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장30)
Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장63)
Retinuit autem secum tria milia virorum, ex quibus remisit in Galilaeam duo milia; mille autem venerunt cum eo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장47)
Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilaeam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Ionathae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장49)
Vesper seras nuntiat umbras
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 14:1)
Ipse cum cohortibus vii quae ex veteranis legionibus in classe cum Sulpicio et Vatinio rem gesserant, ex oppido Ruspina egressus proficiscitur ad portum qui abest ab oppido milia passuum duo, ibique classem sub vesperum cum ea copia conscendit.
(카이사르, 아프리카 전기 10:3)
Caesar ab eo opere cum iam sub vesperum copias in castra reduceret, magno incursu cum omni equitatu levique armatura Iuba Scipio Labienus in legionarios impetum fecerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 52:1)
Postquam eos abhorrere videt, reducit sub vesperum legiones in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 73:7)
Misso ad vesperum senatu omnes, qui sunt eius ordinis, a Pompeio evocantur.
(카이사르, 내란기, 1권 3:1)
Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, prima vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur:
(카이사르, 내란기, 1권 20:1)
Sub vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit atque ibi sub armis proxima nocte conquiescit.
(카이사르, 내란기, 1권 41:10)
Pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant.
(카이사르, 내란기, 2권 43:3)
Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 26장2)
Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est. Solis occasu suas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 50장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION