라틴어 문장 검색

Olympum montem deorum esse habitaculum sub incerta fide Graecia fabulatur.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:4)
Sed postquam introgressus, inquit, leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porgere quasi opis petendae gratia visus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 22:1)
Princeps haec animo virili, malitia autem muliebri, praedita, thesauris quoque non exiguis affluens propter dotis suae amplitudinem providamque eius dispensationem, et ipsa liberorum exors curisque aliis fere soluta, pro fine consiliorum sibi proposuerat ut videret in solio regali Angliae familiam suam iterum collocatam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:14)
Hinc rex Angliae (etsi propria insistens via) parlamentum suum convocavit, regni scilicet anno septimo, et in primo sollenitatis die (ut solio suo sedens) ipse ad hunc modum in conventu ordinum locutus est:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 1:7)
Verum (ut videtur) numini coelesti compla et (ad bonum commune insulae huius universae, quo haec regna potentissima Angliae et Scotiae melius et arctius amicitiae foedere ex tanto merito conglutinarentur) collocationem mei in solio avorum meorum regnum Angliae armis et auxiliis celsitudinis vestrae reservare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:25)
19. "Placuit Deo omnipotenti (qui potentes de solio eorum deiicit et humiles attolit, neque spes iustorum in exitu perire sinit) nobis tandem benigne indulsisse ut armatos nos, subiditis nostris Angliae ostenderemus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 19:1)
Quantum ad proceres, sunt illi certe cohibendi, et tanquam in iusta distantia a solio regali continendi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 9:2)
quando sedit in solio regni sui in castris Susan,
(불가타 성경, 에스테르기, 1장2)
Post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag, et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장1)
Et factum est die tertio, induta Esther regalibus vestimentis ste tit in atrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis. At ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장1)
Qui removetis diem malum et appropinquare facitis solium violentiae.
(불가타 성경, 아모스서, 6장3)
Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere.
(불가타 성경, 요나서, 3장6)
Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui exterreret?
(불가타 성경, 나훔서, 2장12)
Sol et luna steterunt in habitaculo suo, prae luce sagittarum tuarum discedunt, prae splendore fulgurantis hastae tuae.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장11)
et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regnorum gentium et subvertam quadrigam et ascensores eius; et descendent equi et ascensores eorum, unusquisque percussus gladio fratris sui.
(불가타 성경, 하까이서, 2장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION