라틴어 문장 검색

Qui fuit nutricius filiae patrui sui Edissae, quae altero nomine Esther vocabatur et utrumque parentem amiserat: pulchra aspectu et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장7)
Et dixit Dominus ad me: " Proice illud in thesaurum, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis ". Et tuli triginta siclos argenteos et proieci illos in domum Domini in thesaurum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장13)
Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria speciosique amictu, qui etiam circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multas inferentes ei plagas.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장26)
Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam aetate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장18)
At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장23)
Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장29)
In quibus quoniam quaedam nostri habitus uestigia uidebantur, meos esse familiares imprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis errore peruertit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:11)
Talis habitus talisque uultus erat, cum te cum naturae secreta rimarer, cum mihi siderum uias radio describeres, cum mores nostros totiusque uitae rationem ad caelestis ordinis exempla formares?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:8)
si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognoui, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:2)
Sed quod decora nouimus uocabula
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 19:1)
sensi, inquit, cum uerba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum uel exspectaui uel, quod est uerius, ipsa perfeci;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:6)
Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret uel si prodesse hominibus mallet in accusationis habitum uerteretur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:4)
Neutro est habitu;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 26:1)
Unde pro fide non debet adduci ratio sophistica, [sicut per se patet,] nec ratio dialectica, quia ipsa non facit firmum habitum, sed solum opinionem, et firmior debet esse fides quam opinio, nec ratio demonstrativa, quia tunc fides non esset nisi de his quae demonstrari possent.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 63:3)
Si autem aliquis in dignitate constitutus sive non, et tam ardua non possit intelligere, tunc oboediat sapientiori et credat legi christianae, non propter rationem sophisticam, quia ipsa fallit, nec propter rationem dialecticam, quia ipsa non facit ita firmum habitum, sicut est fides, quia conclusio rationis dialecticae accipitur cum formidine alterius partis, nec per rationem demonstrativam, tum quia non est possibilis in omnibus quae ponit lex nostra, tum quia ipsa facit scientiam.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION