라틴어 문장 검색

Ergo de corporibus enectis sol, ut maioris caloris, haurit humorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 18:3)
aura enim quae ex aere procedit, in oculos incidens haurit et exiccat quod male influit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:4)
Heu quantum terrae potuit pelagique parari Hoc, quem civiles hauserunt, sanguine, dextrae, Unde venit Titan, et nox ubi sidera condit, Quaque dies medius flagrantibus aestuat horis, Et qua bruma, rigens ac nescia vere remitti, Adstringit Scythico glacialem frigore pontum!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:3)
Flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas, Erigat Oceanum, fluctusque ad sidera ducat, Quaerite, quos agitat mundi labor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:11)
Ille quod exiguum restabat sanguinis Urbi Hausit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:51)
omnia pontus Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:21)
Semianimes alii vastum subiere profundum, Hauseruntque suo permixtum sanguine pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:38)
At postquam ruptis pelagus compagibus hausit, Ad summos repleta foros, descendit in undas, Vicinum involvens contorto vertice pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:64)
Absorpsit penitus rupes, ac tecta ferarum Detulit, atque ipsas hausit, subitisque frementes Vorticibus contorsit aquas et repulit aestus Fortior Oceani.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:60)
Mens hausti nulla sanie polluta veneni Excantata perit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:17)
Pulsatur arenis, Carpitur in scopulis, hausto per vulnera fluctu Ludibrium pelagi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:43)
Vana specie conterrite leti, Ne dubita, miles, tutos haurire liquores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:70)
Dixit, dubiumque venenum Hausit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:74)
Quis tibi vesani veniam non donet amoris, Antoni, durum cum Caesaris hauserit ignes Pectus, et in media rabie, medioque furore, Et Pompeianis habitata manibus aula, Sanguine Thessalicae cladis perfusus adulter Admisit Venerem curis, et miscuit armis Illicitosque toros, et non ex coniuge partus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:36)
quem nox si iunxerit una, Et semel amplexus incesto pectore passus Hauserit obscoenum titulo pietatis amorem, Meque tuumque caput per singula forsitan illi Oscula donabit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION