라틴어 문장 검색

Colat alius deum, alius Iovem, alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei, alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria, alius suam animam deo suo voveat, alius hirci, videte enim ne et hoc ad inreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 5:1)
huic datus a pleno memorabile munus ouili dux pecoris curtas auxerat hircus opes.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 133)
insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat - Haedum populares cognomine appellabant - , pacis semper auctor adversusque factioni Barcinae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 565:1)
cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, cum ipse lacrimarum causa esset, si, quem ad modum oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non laeti, sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 594:1)
capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum, Amiterni terram pluvisse, formiis portam murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 233:1)
verum qui non manibus clare, quantum poterit, plauserit, ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 4106)
audio, sed non abire possum ab his regionibus, ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis, poste autem illinc hircus alus, qui saepe aetate in sua perdidit civem innocentem falso testimonio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2133)
interea ad me haedus visust adgredirier, infit mihi praedicare, sese ab simia capram abduxisse, et coepit inridere me;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 112)
verum hercle simia illa atque haedus mihi malum adportant, atque eos esse quos dicam hau scio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 127)
Lysimachvs Profecto ego illunc hircum castrari volo, ruri qui vobis exhibet negotium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 21)
quasi hircum metuo ne uxor me castret mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 24)
germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis, caeno κοπρω`ν commixte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 143)
nutrices pueros infantis minutulos domi ut procurent neu quae spectatum adferat, ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame neve esurientes hic quasi haedi obvagiant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS16)
Hircum ab alis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 4114)
E regione capitis septentrionis transversus ad pedes geminorum auriga stat in summo cornu tauri - ita quae in summo cornu laevo est, aurigae pedis una tenet partem stella - et adplicantur aurigae manui haedi, capra laevo umero.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION