라틴어 문장 검색

natalem suum plebeis incurrentem circensibus uix unius bigae adiectione honorari passus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:3)
quo metu iniecto cum iam et ab ignotis inter familiares et a parentibus inter liberos palam heres nuncuparetur, derisores uocabat, quod post nuncupationem uiuere perseuerarent, et multis uenenatas matteas misit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 2:4)
Nec dubium est, quid post haec Augustus constituerit et reliquerit eum nullo praeter auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac paene extraneos [n]e parte sexta nuncuparet, legatoque non amplius quam octingentorum sestertiorum prosecutus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 7:1)
qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia nuncupatum, legato etiam circa sestertium uicies prosecutus commendauit insuper exercitibus ac senatui populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 2:3)
sed ante omnis Narcissum ab epistulis et Pallantem a rationibus, quos decreto quoque senatus non praemiis modo ingentibus, sed et quaestoriis praetoriisque ornamentis honorari libens passus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 28장 1:5)
destinauerat et Romam Neropolim nuncupare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 55장 1:3)
Maiores Othonis orti sunt oppido Ferentio, familia uetere et honorata atque ex principibus Etruriae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 1:1)
defunctum senatus publico funere honorauit, item statua pro rostris cum hac inscriptione:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 3장 1:2)
Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti, memineratque rex, summo studio ab eo conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 14:1)
"Contra cum donis honoramur, cum praemiis onusti revertimur, quis ferre nos potest?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:16)
Resummens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur et dubitata queruntur circa Monarchiam temporalem, que comuniori vocabulo nuncupatur 'Imperium';
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:2)
'Virgo' nanque vocabatur iustitia, quam etiam 'Astream' vocabant 'Saturnia regna' dicebant optima tempora, que etiam 'aurea' nuncupabant. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:4)
Unde cum hoc quod dicimus illustre sit optimum aliorum vulgarium, consequens est ut sola optima digna sint ipso tractari, que quidem tractandorum dignissima nuncupamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 17:2)
et ad aggerem postea Cumberland nuncupatum, comite duce, processit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.55)
Legionum una, quam Mawhood, tribunus Anglicus ductabat, Americanorum multitudine interrita, adversarios sicis praefixis adeo acriter adorti, ut Washingtonii ordines penitus, et ubique, perturbarentur, et ad locum vulgariter Maidenhead nuncupatum, incolumes fere ad unum perrexere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.54)

SEARCH

MENU NAVIGATION