라틴어 문장 검색

vile decus, quod non erexit praevius horror;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:102)
ac veluti famuli, mendax quos mortis erilis nuntius in luxum falso rumore resolvit, dum marcent epulis atque inter vina chorosque persultat vacuis effrena licentia tectis, si reducem dominum sors improvisa revexit, haerent attoniti libertatemque perosus conscia servilis praecordia concutit horror:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:139)
in iuvenum membri animosus cernitur horror atque oneri metuens impavidusque sui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam7)
metuendus ab imis emicat horror aquis et pendula fila secutus transit harundineos arcano frigore nodos victricemque ligat concreto sanguine dextram.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine10)
ferratus lascivit apex horrorque recessit Martius et cristae pacato fulgure vernant.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:74)
compescuit arcum cum gemitu talesque dedit Latonia voces:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:123)
sedantur gemitus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:184)
gemitu flammisque propinquis Enceladi nequeunt umbracula nostra taceri.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:63)
nosti quid sit Lucina, quis horror pro genitis et quantus amor, partusque tulisti tu geminos;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:205)
Deiecerat omnes occultis odiis terror tacitique sepultos suspirant gemitus indignarique verentur.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:131)
At procul exanguis Rufinum perculit horror;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:62)
Ut sese legio vidit disiuncta relinqui, ingentem tollit gemitum galeasque solutis umectat lacrimis pressamque morantia vocem thoracum validos pulsant suspiria nexus:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:152)
at si Phoebus adest et frenis grypha iugalem Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe, tunc silvae, tunc antra loqui, tunc vivere fontes, tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo clarior et doctae spirant praesagia rupes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:10)
Nam si neglecta cruditas est, et inflatio ventris et intestinorum maior dolor insequitur,qui nec capere cibos sinit, gemitus exprimit, locoque stare non patitur, saepe decumbere, et agitare caput, caudamque crebrius agere cogit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 3:2)
Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum caput, oculi compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION