라틴어 문장 검색

et tu, quicumque es felicior atque meo nunc superbus incedis malo, sis pecore et multa dives tellure licebit tibique Pactolus fluat nec te Pythagorae fallant arcana renati formaque vincas Nirea, heu heu, translatos alio maerebis amores, ast ego vicissim risero.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 154)
"tibi hospitale pectus et purae manus tuosque venter Pactumeius et tuo cruore rubros obstetrix pannos lavit, utcumque fortis exsilis puerpera."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1720)
ille velut fidis arcana sodalibus olim credebat libris neque, si male cesserat, usquam decurrens alio neque, si bene;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.24)
qui non contentus disciplinis, quas praestare poterant Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam navigaverat, Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 416:2)
sed quia interveniunt quaedam, quae consuetudo fecit arcana, cum amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 3:2)
Cum adieris eius hortulos et inscriptum hortulis legeris Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:1)
in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo conloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 4:2)
Huic autem neminem commissurum arcana, quae per vinum eloqui possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:1)
Sicut sanctiora sacrorum tantum initiati sciunt, ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostenduntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 64:7)
Quidquid circa, te iacet rerum, tamquam hospitalis loci sarcinas specta:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 24:1)
Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 28:3)
I, ostende, quam sacra res sit mensa hospitalis ;
(세네카, 행복론, Liber IV 182:4)
Querar tamen cum eo, qui arcanum sermonem non continuerit, et fidem datam nec servatam indignabor.
(세네카, 행복론, Liber V 128:7)
Ille nepotem suum - quamquam illic omnibus omne cognatum est - applicat sibi nova luce gaudentem et vicinorum siderum meatus docet, nec ex coniectura sed omnium ex vero peritus in arcana naturae libens ducit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 151:2)
ubi hospitales inuicem dexterae?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION