라틴어 문장 검색

Nam de visceribus terrae nihil constat ad sensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 325:7)
ita ut verisimile sit posse esse interius versus viscera terrae materias quae calefieri prorsus respuant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:18)
Sunt tamen ex altera parte magis crudeles et sine visceribus (idonei qui sint severi inquisitores), quia indulgentia et teneritudo affectuum suorum non tam saepe evocatur et excitatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:20)
Qui enim humores ad interiores partes retrovertit, et vulnus in viscera sanguinem refundere compellit, ulcera mortifera et exitiala apostema inducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 19:3)
Illud pro certo habendum, nonnullos negotiorum periodos et pausas nosse, qui in ipsorum viscera et interiora penetrare nequeunt, ut reperiuntur aedes nonnullae quae gradus nactae sunt commodos et anticameras, sed absque cubiculo aliquo pulchriore.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:2)
Nec minus ipse quidem manet ambiciosus ibidem, Denuo maius humus reputans quod det sibi munus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:6)
qua causa sic sunt tua uiscera clausa?
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:9)
Qua uicina mari cupiens testudo cibari, Quod cecidisset humi, sibimet studet anxia sumi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:3)
"Infodiamus humi noti sub cespite dumi, Quicquid fortuna tribuente recepimus una".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:6)
Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장10)
Propter hoc haec dicit Dominus: "Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장17)
Et plantabo eos super humum suam, et non evellentur ultra de terra sua, quam dedi eis ", dicit Dominus Deus tuus.
(불가타 성경, 아모스서, 9장15)
Vae, qui dicit ligno: " Expergiscere! ", " Surge! " lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장19)
Et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et, quaecumque profert humus, et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum ”.
(불가타 성경, 하까이서, 1장11)
Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION