라틴어 문장 검색

Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, et quassare quam quatere gravius violentiusque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 6:5)
Set enim si conferas et Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quae Latina sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 4:1)
Sicut, inquit, lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam quidem ei et initium praecipitantiae feceris, mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id etiam facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 12:2)
Percontabar ego Antonium rhetorem, cur hoc ita usu veniret quod Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant, si vel lapidem vel sagittam sursum versus iacias quam deorsum, cum proclivior faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in superna.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 3:1)
Facilior autem iactus est, sicuti dixisti, si desuper iacias, si quid iacere tantum velis, non ferire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 5:1)
Sed cum modus et impetus iactus temperandus derigendusque est, tum, si in prona iacias, moderatio atque ratio inittentisque praecipitantia qualicumque ipsa et pondere cadentis teli corrumpitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 6:1)
At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit quod ieceris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 7:1)
In arboribus etiam et frugibus maior plerumque vis et potestas est ad earum indolem vel detrectandam vel augendam aquarum atque terrarum quae alunt, quam ipsius quod iacitur seminis, ac saepe videas arborem laetam et nitentem, in locum alium transpositam, deterioris terrae suco deperisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 17:1)
Et iaciebat inde quaedam non admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse neminem dicebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 2:2)
CINCIUS in libro tertio De Re Militari, fetialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem, hisce verbis uti scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 2:1)
Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in profundum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 16:1)
ubi conveneramus conplusculi eiusdem studii homines ad lavandi tempus, captiones quae sophismata appellantur mente agitabamus easque, quasi talos aut tesserulas, in medium vice sua quisque iaciebamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 3:1)
Rex etiam in duobus illis fundamentis iaciendis quae ei eo pro principalibus erant magnopere deceptus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:16)
Alexander enim se in arctum compulsum esse et quasi obsessum sentiens a foedere quodam et societate inter praecipuos Italiae status inita, ut nullus ei aditus ad familiam suam evehendam (cuius rei cupiditate immani flagrabat) pateret, aquas in Italia turbare expetebat, ut in turbido felicius piscaretur, rete scilicet iaciens, non ex Petri, sed ex Borgiae navi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:10)
Et quanto factis minus poterat, tanto verbis intemperantior quascunque poterat excogitare contumelias in regem Carolum effudit, aiens eum inter omnes sub sole homines esse maxime perfidum, illumque monstrum quoddam peperisse ex raptu adulterio commistum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION