라틴어 문장 검색

utque alios industria, ita hunc ignavia ad famam protulerat, habebaturque non ganeo et profligator, ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장3)
sin crudelitati insisteret, distingui certe apud posteros memoriam honesti exitus ab ignavia per silentium pereuntium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 25장8)
ut Neronem flagitiorum pudor caperet inrita spe agitari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장7)
primus enim contempto ordine rerum, omissa modestia ac pudore verborum, ipsis etiam quibus utitur armis incompositus et studio feriendi plerumque deiectus, non pugnat, sed rixatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 5:1)
servos condicionis huius per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae exsolvant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 4:5)
tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania et Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 2:2)
praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 2:2)
tum duos omnium mortalium impudicitia ignavia luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장2)
ipse in suspenso tenuit, vetandi metu vel agnoscendi pudore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 78장7)
discordia militis ignavia luxurie et suismet vitiis alterum bello, alterum victoria periturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 7장4)
utrimque pudor, utrimque gloria et diversae exhortationes hinc legionum et Germanici exercitus robur, inde urbanae militiae et praetoriarum cohortium decus attollentium;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장8)
et Caecina pudore coeptae temere obpugnationis, ne inrisus ac vanus isdem castris adsideret, traiecto rursus Pado Cremonam petere intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장8)
quod singulis velut ictibus transacta sunt bella, ignavia principum factum est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장10)
plura de extremis loqui pars ignaviae est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장15)
hinc admiratio et plura interrogandi pudor, atque omnium animi in Vitellium inclinavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION