라틴어 문장 검색

ignoscat placidus tandem flatusque remittat et tuto recitet quod libet ore:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem11)
audax aut si quid penitus peccasse videbor, arguar, ingrati non subiturus onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum12)
pugnae cur arguor impar?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:217)
"Ignoscite, si quid intumuit pietas, si quid flagrantius actum quam miseros decuit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:191)
causis fallacibus instat, arguit attonitos se iudice.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:119)
ut sontibus ultro ignovisse velis, deponas ocius iram quam moveas, precibus numquam implacabilis obstes, obvia prosternas prostataque more leonum despicias, alacres ardent qui frangere tauros, transiliunt praedas humiles.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:9)
at apud prudentis vita eius varie extollebatur arguebaturve.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장4)
rursum Gallus (etenim vultu offensionem coniectaverat) non idcirco interrogatum ait, ut divideret quae separari nequirent sed ut sua confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque unius animo regendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장5)
Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra rebellis auxilium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장1)
Supplices ad haec et vera exprobrari fatentes orabant puniret noxios, ignosceret lapsis et duceret in hostem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장1)
facta arguebantur, dicta inpune erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장6)
quod vulgus formidolosum et pater arguisse dicebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장8)
uni tamen libello manu Libonis nominibus Caesarum aut senatorum additas atrocis vel occultas notas accusator arguebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장3)
interrogatus a consule quid de iis censeret quae de matre eius locuta secus argueretur reticuit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장6)
nec tamen Caesar placitas semel artes mutavit, sed defuncto Pandusa, quem sibi infensum Rhescuporis arguebat, Pomponium Flaccum, veterem stipendiis et arta cum rege amicitia eoque accommodatiorem ad fallendum, ob id maxime Moesiae praefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 66장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION