라틴어 문장 검색

neque esse dubium, quin alia curatione opus sit, si ex quatuor principiis) vel superans aliquid, vel deficiens adversam valetudinem creat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 14:3)
nam quae demum causae, vel secundam valetudinem praestent, vel morbos excitent;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 46:1)
frequens adversa valetudo, an rara;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 53:4)
cavendumque, ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 5:4)
interdum valetudinis causa recte fieri, experimentis credo:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 21:5)
Neque vero his solis, quos capitis imbecillitas torque, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos assiduae lippitudines, gravedines, destillationes, tonsillaeque male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., V De his qui lippitudine, gravedine, destillatione, tonsillisque laborant. 1:1)
Neque credendum utique nostris est, qui, quum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam concupiverunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habent.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 2:3)
Instantis autem adversae valetudinis signa complura sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 1:1)
Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta, vel periculis opportuna sint, quod genus adversae valetudinis in quoque timeri maxime possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 2:1)
Neque solum in bono tempestatum habitu certior valetudo est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 4:3)
Sin autem autumnus quoque aeque siccus iisdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda valetudo contingit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 16:1)
Tum si qua imbecillitas oritur, proximum est, ut infantes, tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἄφθασ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium humor, circa umbilicum inflammationes exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 18:1)
Ante adversam autem valetudinem, ut supra dixi, quaedam notae oriuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 1:1)
Quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec valetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 2:1)
At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, atque eodem fere tempore, quo secunda valetudine assuevit, modo convenientia iis quae assumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION