라틴어 문장 검색

nam cum apud Graecos antiquissimum e doctis genus sit poëtarum, siquidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus regnante Romulo, serius poëticam nos accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:3)
nam et imitatio virtutis aemulatio dicitur - sed ea nihil hoc loco utimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 17:4)
o praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amo- rem flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum conlocandum putet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 68:5)
Et me quidem pueri tanquam insanum imitatione petulantissima deriserunt, ilium autem frequentia ingene circumvenit cum plausu et admiratione timidissima.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:12)
Iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille Utinam quidem sufficeret largior scaena, id est vestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:2)
nam descriptiones locorum, quae in hoc libro frequentiores erunt, non historice tantum sed prope poetice prosequi fas est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:3)
alternis metulae surgunt, alternis inserta sunt poma, et in opere urbanissimo subita velut illati ruris imitatio.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 35:2)
paravit amicos, quos paraverat coluit, me certe, ut primum sibi iudicare permisit, ad amorem imitationemque delegit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 5:2)
Erant in hac paucitate non nulli, quorum temporaria gravitas vel potius gravitatis imitatio ridebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 5:2)
Quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 2:2)
Nam saepe in oratione quoque non historica modo sed prope poetica descriptionum necessitas incidit, et pressus sermo purusque ex epistulis petitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 8:2)
Nam quae tam recens tam copiosa tam elata, quae denique tam poetica et quamquam in verissimis rebus tam fabulosa materia?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 1:2)
'Utique, cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem praemiaque merentium illustrari ubique et maxime iis locis, quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationis posset, ea quae X. kal.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:3)
Incidi in materiam veram sed simillimam fictae, dignamque isto laetissimo altissimo planeque poetico ingenio;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 1:1)
sed non habet umbra quod corpus solidum, cuius imitatio in umbra est, atque aliud verum est, aliud simulatio veri.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3265)

SEARCH

MENU NAVIGATION