라틴어 문장 검색

qui ad dignitatem impellit, maiorum exempla, quae erant vel cum periculo gloriosa, conliget, posteritatis immortalem memoriam augebit, utilitatem ex laude nasci defendet semperque eam cum dignitate esse coniunctam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 335:4)
in quibus etiam felicitatem ipsam deorum immortalium iudicio tribui laudationis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:2)
sed ei tamen rem publicam casus secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a dis immortalibus vita, sed donata mors esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 8:2)
Hic Catulus 'di immortales,' inquit 'quantam rerum varietatem, quantam vim, quantam copiam, Crasse, complexus es quantisque ex angustiis oratorem educere ausus es et in maiorum suorum regno conlocare!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 126:1)
Di inmortales, inquit Manilius, quantus iste est hominum et quam inveteratus error!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 45:3)
Quam multi, ut Tauri in Axino, ut rex Aegypti Busiris, ut Galli, ut Poeni, homines immolare et pium et dis immortalibus gratissumum esse duxerunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 19:3)
398M Oratio Laelii, quam omnes habemus in manibus, quam simpuvia pontificum dis immortalibus grata sint Samiaeque, ut is scribit, capudines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 414)
quam palmam utinam di immortales, Scipio, tibi reservent, ut avi relliquias persequare, cuius a morte tertius hie et tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes excipient anni consequentes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 24:4)
dis immortalibus, qui me non accipere modo haec a maioribus voluerunt, sed etiam posteris prodere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 32:2)
sed credo deos immortalis sparsisse animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur quique caelestium ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:5)
quod quidem ni ita se haberet ut animi immortales essent, haud optimi cuiusque animus maxime ad immortalitatis gloriam niteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:5)
quod si in hoc erro, qui animos hominum immortalis esse credam, libenter erro nec mihi hunc errorem, quo delector, dum vivo, extorqueri volo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 108:2)
quod si non sumus immortales futuri, tamen exstingui homini suo tempore optabile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 108:4)
Sed tribus modis censet deorum adpulsu homines somniare, uno, quod provideat animus ipse per sese, quippe qui deorum cognatione teneatur, altero, quod plenus ae+r sit inmortalium animorum, in quibus tamquam insignitae notae veritatis appareant, tertio, quod ipsi di cum dormientibus conloquantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 94:2)
an dum in foro nobiscum di immortales, dum in viis versentur, dum domi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 115:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION