라틴어 문장 검색

aegre id Marcellum tulisse sepulturaeque curam habitam, et propinquis etiam inquisitis honori praesidioque nomen ac memoriam eius fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 461:1)
caduceator eo regius venit, specie ut indutiae essent tollerentur ad sepulturam qui in acie cecidissent, re vera ad petendam veniam legatis mittendis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 121:1)
venena indidem intestinaeque caedes, ita ut ne corpora quidem interdum ad sepulturam exstarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 90:1)
hic dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies paucos ad Mopselum moratus sepulturae maxime militum amissorum cura, praesidio satis valido ad Gonnum relicto, in Macedoniam reciperet copias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 742:1)
Salvos sum, immortalitas mihi data est:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 426)
cum autem concilium caelestium in sedibus inmortalitatis eum dedicavisset et imperium parentis in tuam potestatem transtulisset, idem studium meum in eius memoria permanens in te contulit favorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말3)
post sepulturam eius, quibus ea virgo viva pupulis delectabatur, nutrix collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum et in summo conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장23)
Sepultura Palinuri formata est de Patrocli sepultura.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 9:1)
"Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas,quasi non omne corpus,etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION