라틴어 문장 검색

"et ne iacta viae spargantur in aggere grana, haec avibus quia nuda patent passimque vorantur inmundisque iacent foeda ad ludibria corvis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2359)
surgit et inmundas vocat ad mysteria gentes.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), VISIO PETRI3)
"margaritas spargere Christi vetamur inter inmundos sues, lutulenta sanctum ne ferant animalia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1261)
frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras, quod canibus donet, corvis quod edacibus ultro offerat, inmundis caeno exhalante cloacis quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1206)
ea texebat una, pannis obsita, Neglecta, immunda illuvie.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3105)
At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt Harpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas, diripiuntque dapes, contactuque omnia foedant immundo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:19)
Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso concidit immundoque fimo sacroque cruore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:8)
it scissa veste Latinus, coniugis attonitus fatis urbisque ruina, canitiem immundo perfusam pulvere turpans.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:8)
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum ne saturare fimo pingui pudeat sola neve effetos cinerem inmundum iactare per agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:4)
non tepidum ad solem pinnas in litore pandunt dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos inmundi meminere sues iactare maniplos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:3)
verum etiam invisos si quis temptarat amictus, ardentes papulae atque immundus olentia sudor membra sequebatur nec longo deinde moranti tempore contactos artus sacer ignis edebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:21)
aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam aut inmunda crepent ignominiosaque dicta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:8)
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, sub domina meretrice fuisset turpis et excors, vixisset canis immundus vel amica luto sus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 213)
distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum invitus facias neque plura parare labores, ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, exiguo gratoque fruaris tempore raptim, pauperies immunda domus procul absit :
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 297)
tum inmundo somnia visu nocturnam vestem maculant ventremque supinum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION