라틴어 문장 검색

Quod si artificis alicujus ingenia et industriam explorare et contemplari quis cuperet, is non tantum materias rudes artis atque deinde opera perfecta conspicere desideraret, sed potius praesens esse cum artifex operatur et opus suum promovet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:6)
sed (quod magis mirum est) quod in his omnibus, in medio adiaphoro (quale est aer) unius actio aliam non magnopere impediat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:16)
omnia (inquam) simul, uno alterum non impediente, ac si singula haberent vias et meatus suos proprios separatos, neque unum in alterum impingeret aut incurreret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:19)
veluti quod in iis, quae diximus, una actio in diverso genere aliam non perturbet aut impediat, cum tamen in eodem genere una aliam domet et extinguat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 411:2)
Ea vero, si non impedita fuerit, fit solutio simplex:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:6)
per quem virtutes corporum magis aut minus impediuntur aut provehuntur a mediis ipsorum, pro natura corporum et virtutum operantium, atque etiam medii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 463:2)
nempe, vel per exclusionem eorum quae impediunt et disturbant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 478:2)
Incarceratio enim illa impedit motus spontaneos corporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:11)
Regimen autem motus vocamus, cum corpus aliud occurrens corporis alterius motum spontaneum impedit, repellit, admittit, dirigit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:2)
Secundum quod in ancipites cogitationes animos complurium coniiciant, qui fortasse alias cooperaturi fuissent et studio suo rem promoturi, unde sine socia et amica opera ad fines suos solus quis ambulet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:13)
Et simile est hoc deceptioni visus, cum res retrocedere videantur, aliis se promoventibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 4:4)
Quantum ad illos qui invidiae magis aut minus obnoxii sunt, primo iis qui eminente virtute praediti sunt minus invidentur cum promoventur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:2)
Ad quod accedit, quod non datur quo possint ulterius nobiles promoveri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:9)
Procedendi in negotiis initium sumere ab iis qui scripto comprehensa sunt plerunque expeditionem promovet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:9)
Etenim ad negotia promovenda satius proculdubio fuerit virum eligere paulo absurdiorum quam huiusmodi formalistam fastidiosum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION