라틴어 문장 검색

Mittam itaque ipsos tibi libros et ne multum operae inpendas, dum passim profutura sectaris, inponam notas, ut ad ipsa protinus, quae probo et miror, accedas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 5:1)
Ut habeam pro quo mori possim, ut habeam quem in exilium sequar, cuius me morti opponam et inpendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 10:2)
Veneram in suburbanum meum et querebar de inpensis aedificii dilabentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 1:1)
Ex his omnibus nihil nos magis concutit, quam quod ex aliena potentia inpendet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 4:1)
si quid inpendis, voluntarium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 11:5)
Inpendam huic rei dies et utrum possit aliquid agi an non possit, experiar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 3:5)
Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse laborem tuum inpendas, si effici cupis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 4:3)
" Non magis quam ille, qui pulchris rebus inpenditur, quoniam animi est ipsa tolerantia, quae se ad dura et aspera hortatur ac dicit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 7:3)
Ex eo licet stupor noster appareat, quod ea sola putamus emi, pro quibus pecuniam solvimus, ea gratuita vocamus, pro quibus nos ipsos inpendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 7:1)
ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo plus operae inpenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:5)
Atqui aeque licet tibi demens videar, si istis inpendero operam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 9:1)
Non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa magnas inpensas exigit Non est meum vitium, quod iracundus sum, quod nondum constitui certum genus vitae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 3:5)
Sed putavi tam pauca milia a Parthenope tua usque Puteolos subripi posse, quamvis dubio et inpendente caelo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 1:3)
Summa tantum decerpsimus et exiguum temporis impendisse philosophiae satis abundeque occupatis fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 10:3)
An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION