라틴어 문장 검색

Studiorum quoque quae liberalissima impensa est tam diu rationem habet, quam diu modum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 85:1)
" Honestius," inquis, " hoc se impensae quam in Corinthia pietasque tabulas effuderint.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 87:1)
Omnes isti levi temporis impensa invenerunt, quomodo aeterni fierent, et ad immortalitatem moriendo venerunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 143:4)
quorum ut titulis apicibusque potiare non maternos reditus, non avitas largitiones, non uxorias gemmas, non paternas pecunias numeravisti, quia tibi e contrario apud principis domum inspecta sinceritas, spectata sedulitas, admissa sodalitas laudi fuere, o terque quaterque beatum te, de cuius culmine datur amicis laetitia, lividis poena, posteris gloria, tum praeterea vegetis et alacribus exemplum, desidibus et pigris incitamentum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Gaudentio suo salutem 1:2)
in Capitolio custodiebatur ab hospite Flavio Asello, comite sacrarum largitionum, qui adhuc in eo semifumantem praefecturae nuper extortae dignitatem venerabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 4:1)
Porrexit autem librum hunc Adamnan Aldfrido regi, ac per eius est largitionem etiam minoribus ad legendum contraditus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 2:3)
largitiones inde praedaeque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 555:1)
augebatur ad impensas regis animus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 563:1)
actum tamen est de pace, impetrataque foret, si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini - id enim postulatum erat - in animum induxissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 197:1)
sed et publica patribus sollicitudo inerat, largitione consulem periculosas libertati opes struere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 444:3)
Consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni plebe adversante, quae primo coeperat fastidire munus volgatum a civibus esse in socios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 446:1)
Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 450:1)
patres satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 461:3)
sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 133:1)
frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad levandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 141:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION