라틴어 문장 검색

Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse diu volvens, et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus, quintum Kalendas Aprilis, productum eundem Valentem in suburbanum, universorum sententiis concinentibus - nec enim audebat quisquam refragari, - Augustum pronuntiavit, decoreque imperatorii cultus ornatum, et tempora diademate redimitum, in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparitoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 3:1)
pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro, pretio illectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis, imperator appellatus incondite, petit curiam raptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 18:2)
Nec enim quisquam antehac adscivit sibi pari potestate collegam, praeter principem Marcum, qui Verum, adoptivum fratrem, absque diminutione aliqua maiestatis imperatoriae, socium fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 16:2)
Proinde quiete reficiendis corporibus data, signoque erecto, quod solet ad pugnam hortari, tubarum minacium accendente clangore, fidentissimo impetu acies motas, prompte ante alios praeiere duo iuvenes lecti, in principiis adeundi discriminis, Salvius et Lupicinus, scutarius unus, alter e schola gentilium, bellum fragore terribili concitantes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 12:1)
Qui adscitis in societatem gentilibus paucis, ob flagitia sua suspensis in metum, scribendo ad comitatum assidue, Cylacis necem replicabat et , addens eundem iuvenem, ad superbos actus elatum, nimis esse in subiectos immanem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 3:1)
Haec memorantes, addentesque utilia, reduxere eum in meliorem sententiam, statimque (ut conducebat rei communi), prope Mogontiacum blandius rex ante dictus accitur, proclivis ipse quoque ad excipiendum foedus (ut apparebat). Et venit immane quo quantoque flatu distentus, ut futurus arbiter superior pacis, dieque praedicto colloquii ad ipsam marginem Rheni, caput altius erigens, stetit hinc inde sonitu scutorum intonante gentilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 4:1)
Cuius meritis Valentinianus ab ineunte adulescentia commendabilis, contextu suarum quoque suffragante virtutum, indutibus imperatoriae maiestatis apud Nicaeam ornatus, in Augustum collegium fratrem Valentem adscivit, ut germanitate ita concordia sibi iunctissimum, inter probra medium et praecipua, quae loco docebimus competenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 4:1)
Verum pubescente fide gestorum, cui robur adventus gentilium addiderat legatorum, precibus et obtestatione petentium, citra flumen suscipi plebem extorrem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 4:1)
Senes denique multi, ad satietatem vixisse clamantes, post amissas opes cum speciosis feminis, manibus post terga contortis, defletisque gentilium favillis aedium ducebantur extorres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 8:1)
sed oppositi exercitus metu praestricti, aliorumque militum, quos affluere iam sperabant, tessera data gentili, per diversa prope diffusas accivere vastatorias manus, quae iussis optimatum acceptis, statim ut incensi malleoli, ad carraginem (quam ita ipsi appellant), aliti velocitate regressae, incentivum audendi maiora popularibus addiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 7:2)
Sed in ipso proeliorum ardore, infinita hostium multitudine milites visa, vitantesque aperta discrimina, per calles consitas arboribus et angustas, ut quisque potuit, dispersi, paulo postea stetere fidentius, et splendore consimili, proculque nitore fulgentes armorum, imperatorii adventus iniecere barbaris metum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 9:1)
caedebant cadebantque nostrorum non pauci, simul arma imperatorii comitatus auro colorumque micantia claritudine, iaculatione ponderum densa confringebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 14:2)
Praeter haec idem Christianus, ut conscius arcanorum et fidus, secretas alias eiusdem regis obtulit litteras, qui astu et ludificandi varietate nimium sollers, docebat Valentem quasi mox amicus futurus et socius, aliter se popularium saevitiam mollire non posse vel ad condiciones rei Romanae profuturas allicere, nisi subinde armatum eisdem monstraret exercitum, et timore imperatorii nominis intentato, eos a pernicioso pugnandi revocaret ardore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 9:1)
Gothi victores Hadrianopolim oppugnant, ubi thesauros sues Valens et imperatoria insignia cum praefecto et consistorianis reliquerat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장1)
Conversi post haec per omne tempus noctis (ut aestivae) non longum, ad vulnerum curas, artesque medendi gentiles, reddita luce in varias consiliorum vias diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis, occupare statuunt Perinthum, exinde vicinas urbes divitiarum refertas, docentibus omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION