라틴어 문장 검색

et perplexum Punico astu responsum et improvisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorum velut inaestimabilem secrevisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 163:1)
quamquam Nabidi tamen dominationem in patria sua et patria Lacedaemone remissam, Antiocho si Zmyrna et Lampsacus imperata faciant, indignum videri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 193:1)
et consulibus imperatum, ut ei duo milia socium ac Latini nominis et mille Romanos darent pedites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 227:2)
fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum quae in rem esse videbantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde velut imperato, quod res poposcisset, recipiendi se ad tyrannum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 421:1)
imperatum praeterea L. Quinctio consuli est ut duas legiones civium Romanorum novas conscriberet et socium ac Latini nominis viginti milia peditum et octingentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 489:1)
idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 24:1)
A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli videretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M'. Acilio traderet, si is manere ibi vellet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 19:1)
Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa - inde enim est dimissus - die tertio Pellam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 74:2)
civitates, quas praetervectus est, Miletus Myndus Halicarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 174:1)
quod non vanum ei consilium fuisset ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, ad accipiendos commeatus aptius visum esset Romanis in eum portum, qui ante urbem est, classem transire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 325:1)
legatus postquam nihil aequi in consilio impetrare se censebat, privatim - sic enim imperatum erat - P. Scipionis temptare animum est conatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 404:1)
ob haec Aetolos sustulisse animos et abnuisse imperata facere, principesque eorum in Macedoniam et in Dardanos et in Thraeciam ad conducenda mercede auxilia profectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 553:1)
quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 153:1)
huic agmini iam fines ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 158:2)
eo legati Oroandensium cum venissent amicitiam petentes, ducenta talenta his sunt imperata, precantibusque ut domum renuntiarent potestas facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 224:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION