라틴어 문장 검색

Haec est vera et aeterna amicitia quae hic inchoatur, ibi perficitur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:8)
Num omnes illos quos sic diligis et a quibus sic diligeris, te in amicitiam assumpsisse putabimus?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:35)
Plerosque omni affectu complectimur, quos tamen ad amicitiae secreta non admittimus, quae maxime in omnium secretorum et consiliorum nostrorum revelatione consistit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:2)
"Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico, quaecumque in pectore habemus, et illius archana non ignoremus" (De Offic. lib.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:13)
Haec amicitia tam sublimis est et perfecta, ut ad eam aspirare non audeam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:21)
Amicitia haec carnalium est, et maxime adolescentium;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:2)
quae tamen, exceptis nugis et mendaciis, si nulla intercesserit inhonestas, spe uberioris gratiae toleranda est, quasi quaedam amicitiae sanctioris principia;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:4)
sicut hesterna die ab hominis ad Dei ipsius amicitiam, ob quamdam similitudinem diximus facilius transeundum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:6)
Sed iam tempus est, ut quemadmodum amicitia sit colenda deinceps videamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:7)
Firmamentum igitur stabilitatis et constantiae in amicitia, fides est:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:8)
Prae omnibus autem cavenda suspicio est, amicitiae venenum, ut numquam male de amico sentiamus, nec mala dicenti credamus vel consentiamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:14)
Accedat huc in sermone iucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in oculorum etiam nutu serenitas, in quibus haudquaquam mediocre in amicitia condimentum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:15)
Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:16)
Est praeterea vis amicitiae, parem esse inferiori superiorem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:17)
Saepe enim quidam inferioris gradus, vel ordinis, vel dignitatis, vel scientiae, ab excellentioribus in amicitiam assumuntur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION