라틴어 문장 검색

sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:2)
Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et homines dignos quibuscum disseratur putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 24:1)
Rebus sumptis adiungam ex iis sequendas esse alias inprobandas quae sint in genere contrario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 128:2)
hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 129:20)
quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 139:1)
an est aliquid quod positum vel inprobare vel adprobare possit, dubitare non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:7)
qui causam meam prudentibus commendarit, imperitos edocuerit, eodemque tempore improbos auctoritate sua compresserit, bonos excitarit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 3:4)
nemo est enim qui nesciat propter magnitudinem rerum multa multos partim improbante partim imprudente L. Sulla commisisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 1:4)
quae vero efficiat et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:3)
putat homo imperitus morum, agricola et rusticus, ista omnia quae vos per Sullam gesta esse dicitis more, lege, iure gentium facta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 2:4)
an vero obliti estis, iudices, recenti illo nuntio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 2:3)
templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:3)
rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 2:9)
putant fore ut, si paulatim haec consuetudo serpere ac prodire coeperit, per homines honestissimos virosque fortissimos, non imperitos adulescentulos aut illius modi quadruplatores leges iudiciaque administrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 1:2)
in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est faceti, florentes etiam et leviter ornati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION