라틴어 문장 검색

Postrema lex ad populum pervenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 15:1)
Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius iussuque patrata primo per ignobilitatem, deinde per invidiam scriptorum incelebrata sunt, quae vivus facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 3:2)
Propterea veteres Romani, cum in omnibus aliis vitae , tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animadvertendis castissimi , ubi terrain movisse senserant nuntiatumve erat, ferias eius rei causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 3:1)
Censeo, inquit, si rem servare vis, faciundum ut quadringentos aliquos milites ad verrucam illam, sic enim Cato locum editum asperumque appellat, ire iubeas, eamque uti occupent imperes horterisque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 8:1)
Qui ducturus erat, id itidem spondebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:2)
' Tunc, quae promissa erat 'sponsa' appellabatur, qui spoponderat ducturum, 'sponsus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:4)
' Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur aut qui spoponderat ex sponsu agebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:5)
Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut qui stipulatus erat, condemnabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:8)
si hoc ita est, qui spondet mille nummum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:6)
si hoc ita est, qui spondet mille nummum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:8)
si hoc ita est, qui spondet mille nummum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:12)
Sed et divo Augusto imperante qui temporum eius historiam scripserunt ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt eosque pauculos dies vixisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, II 3:1)
Quocirca ne id quidem Sabinus dubitare se ait, quin dominus furti sit condemnandus qui servo suo uti furtum faceret imperavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 25:1)
Βάσκ' ἴθι, ̓͂Ιρι ταχεῖα, verba idem duo significantia non frustra posita esse ἐκ παραλλήλων, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 22:3)
Neque illis solum temporibus, nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis, philosophi ex urbe Roma pulsi sunt, verum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION