라틴어 문장 검색

Parandi sunt boves novelli, quadrati, grandibus membris, cornibus proceris ac nigrantibus et robustis, fronte lata et crispa, hirtis auribus, oculis et labris nigris, naribus resimis patulisque, cervice longa et torosa, palearibus amplis et pene ad genua promissis, pectore magno, armis vastis,capaci et tanquam implente utero, lateribus porrectis, lumbis latis, dorso recto planoque vel etiam subsidente, clunibus rotundis, cruribus compactis ac rectis, sed brevioribus potius quam longis, nec genibus improbis, ungulis magnis, caudis longissimis et setosis, pilo totius corporis denso brevique, coloris rubii vel fusci, tactu corporis mollissimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 3:1)
Nam quamvis plena fetu non expietur libidine:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:2)
Maxime itaque curandum est praedicto tempore anni, ut tam feminis quam admissariis desiderantibus coeundi fiat potestas, quoniam id praecipue armentum, si prohibeas, libidinis exstimulatur furiis, unde etiam veneno inditum est nomen ἱποομανέσ, quod equinae cupidini similem mortalibus amorem accendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 3:4)
Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:2)
Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 1:1)
Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, vegetioremque factum marem feminae iniungi, ut tacita quadam vi semina ipsa principiis agilioribus figurentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 2:1)
Nam rivalem (quamvis solus admissurae non sufficit) violentissime persequitur, nec ab alio tempestive patitur iniri gregem, nisi cum est fatigatus libidine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 4:4)
quoniam immodicus libidinis, dum adhuc uberibus alitur, matrem stupro supervenit, et ideo ante sex annos celeriter consenescit, quod immatura veneris cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 3:2)
Annicula non improbe concipit, sed iniri debet mense Februario.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 3:2)
Sed ex his tribus generibus cohortales feminae proprie appellantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine vocantur, cum sunt castrati libidinis abolendae causa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 3:1)
Pumiles aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, tam hercule, quam nec pugnacem ac rixosae libidinis marem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 14:1)
Ultima parte hiemis concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda venus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 6:1)
Signa sunt extimulatae libidinis, cum semetipsum veluti mirantem caudae gemmantibus pinnis protegit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 8:1)
Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e vicino flumine lupum degustasset atque expuisset, improbum factum dicto prosecutus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 3:2)
quamquam ne sic quidem velim nisi optimas possidere, cum et impensam et eandem operam custodis postulent bonae atque improbae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION