라틴어 문장 검색

Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes, tanto, nate, magis contende tenacia vincla, donec talis erit mutato corpore, qualem videris, incepto tegeret cum lumina somno."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:11)
inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:6)
si quid inexpertum scaenae conmittis et audes personam formare novam, servetur ad imum, qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:1)
quod non solum rebus ipsis vir eloquentissimus, quibus moras et lentum profectionis ordinem ducit, sed verbis etiam vulgaribus et cotidianis et arte occulta consecutus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 147:2)
Sed haec et in alio nobis tractata sunt opere et in hoc . nunc ad ordinem inceptum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 287:1)
ut si quis profectionem suaserit aut amicum trans mare et is naufragio perierit, ad cenam invitarit et is illic contracta decesserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 161:3)
sed, a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장2)
Memorare possum, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장12)
Ceterum iuventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinae inceptis favebat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장10)
Tantummodo incepto opus est, cetera res expediet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장17)
Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장1)
Sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장8)
Sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장6)
Nunc ad inceptum redeo.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장11)
Igitur imperator omnis fere res asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION