라틴어 문장 검색

— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장147)
Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet ipsa illa nihil laesa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장148)
eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장213)
Reperti in Graecia sunt, qui novem lineis cutem capitis inciderent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장251)
Nam qua cavom esse debet, vel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, vel candenti ferro aperiendum, vel etiam scalpello incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장8)
Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장16)
Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resolvere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장3)
Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장7)
Si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장19)
nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장25)
— Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violentur et profusione sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장48)
— Quo, si exiguum est, incidi semel satis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장54)
Adiecerunt quidam, ut antequam vincirent, summum una linea inciderent exciderentque:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장38)
et si angustius vulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장9)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION